- MEDULI
- MEDULIpopuli Galliae Aquitaniae intra ostia Garumnae ad Oceanum, pars Biturigum Viviscorum, vulgo Medoquins, quasi Medulicini, quorum tractus Meduc, teste Vinetô, Medoc Baudrando, cui est regiuncula Aquitaniae, versus Garumnae ostium, ad Meridiem, et oram Oceani Aquitanici in Guienna propria, 4. leuc. a Burdegala in Occasum. Ibi oppida, Esparea, Castellio, et Castrum novum, cum aliis minoris notae. Sunt et Insulae circiter tres, in Garumna, infra eius et Duranii confluentes, et una in mari, quae Medulicae les Isles de Medoc dicuntur, quarum maxima vicis incolitur, inprimis Lariaco Lairac. Meduli alii. Strab. Ptol. Medulli Vitruvio, ac Plin. l. 3. c. 20. populi Galliae Narbonensis in Delphinatu, quorum opppid. Miolans, Valesio Mevillon, in Caturigibus, Notit. Gall. Sansoni fuêre, ubi nunc pars Orientalis Tarentasiae, iuxta fontes Isarae fluv. ad Alpium radices. Incolis guttur vitiô aquarum intumescit. Vide Chorerium, l. 1. et 2. Hist. Delph. De Medulis prioribus Auson. Ep. 4. v. 14.Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam.Apud hos albens sevum, ceram pinguem, scissam papyrum, ac fumantes olidum taedas, lumina paganica abundare scribens, hasque folas Medulorum merces haberi: quibus mel et pecora addit Vales. Ostrea Medulica, a vicina urbe Burdigalensia olim, nunc a Solaco vico Medulorum, ad Garumnae ostium, Solacensia dicta, laudat Ausonius Ep. 7. et 13. Sidonius Apollin. Plin. l. 32. c. 4. etc. His vicini sunt Boii, vulgo Buies, quorum ager Buchs et Buch, a vico Buchs ad Leriam, qui a Baiona duorum dierum itinere distat; olim sub dominio, qui Capitalis Boiorum le Captau de Buch dictus est; sicut dominium eius Capitaletum le Captalat, quod nunc Principatus est. Utrique Biturigibus Viviscis seu agro Burdigalensi attribuuntur. Boiorum fluv. Leria est Laire, qui in Oceanum effluit, et Sigma Ptolomaeo a figura literae C. quam cursu suô lunatô refert, dictus videtur. Inter huius et Garumnae ostia promontor, est Ptolomaeo Curianum, incolis Cap. de Buch. i. e. caput Boiorum, ut Scaligero placet. Vinetus Cordan esse mavult, scopulum in Oceano Medulico. Vide Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.